- BACHELARII vel BACCALARII
- BACHELARII vel BACCALARIIin Usaticis Barcinonensibus c. 46. rustici sunt, qui mansum excolunt; seu potius, qui rusticis mansorum cultoribus longe honoratiores, rusticis tamen accensebantur, ad quorum imitationem, si non operis servilibus, aliis tamen, v. g. censui, erant obnoxii. A voce Baccalaria, praedii rustici specie, quae decem interdum mansos (mansuautem 12. erat iugerum) complectebatur. Unde Baccalarii Ecclesiae, in Catalogo Abbatum Lerinensium, apud Vinc. Barrallium Tom. II. p. 151. ubinarratur, Gaucelinum Foroiuliensem Episcopum sub A. C. 1038. una cum consilio et consensu omnium Canonicorum suorum et Baccalariorum (qui nempe istusmodi Baccalarias tenebant, possidebant et colebant): et aliorum quamplurium utriusque sexus donationem quandam fecisse Monasterio Lerinensi etc. Alii vero sunt recentioribus Scriptoribus Baccalarii, qui videl. Militarem ordinem consecuti, non erant satis divites, vel quibus idoneus haud erat vassallorum numerus, ut vexillum in proeliis educere possent: vel, si eiusce essent ordinis, qui Banneretorum dicitur, nondum tamen prae aetate illud eduxerant, et, ut Galli loquuntur, quin' avoient pas encore leve banniere. Atque ii vulgo iisdem Baccheliers appellantur, quos, ut adolescentes, ideo repraesentant, Albertus Aquensis l. 3. c. 26. Glaber Rodulfus l. 5. c. 1. Froissardus Volum. l. c. 29. etc. Unde etiamnum in Picardia adolescentes ac adolescentulas Baccheliers et Baccheletes appellari, annotavit Fauchetus. Eosdem, ut minimê divites, passim, Scriptores indigitant, interim ordinem eorum, licer Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus et Castellanis hos postponant, satis commendantes. Inde appellatio ad Baccalarios seu Baccalaureos Academicos transiit, qui in eo gradu sunt, ut ad Doctoratum adspirare possint, quemadmodum Baccalarii Milites adolescentes, qui ad Banneretorum gradum perinde adspirabant. Hos a Iustiniano in Prooem. Lytas, Hispanice Licentiados, aliis Subdoctores dictos fuisse, legas apud Macrum in Hierolex. Patisiis Theologiae Facultas duplicis generis Baccalarios habet, Formatos et Cursores; in 4. nempe hos ordines, observante Filesacô divisa, Magistrorum, Licentiatorum, Baccalariorum Formatorum et Baccalariorum Cursorum: E quibus ultimi hi sunt Theologiae Candidati primi generis, qui ad Cursum Theologicum explicandum admittuntur, Bibliorum videl. postea libri Sententiatum Petri Lombardi. Unde nata illa distinctio Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii, nuncupentur. Vetus Statutum Academiae Paris. Quilibet Cursor (Baccalarius) in Theologia, inter primum Cursum et Sententias, tenebitur respondere in Theologia, ad minus semel de Disputatione Tentativa, sub Magistro. Alibi, Nisi talis volens admitti, tempus suum probaverit per schedulas Sententiariorum aut etiam Biblicorum etc. Vide Historiam Academ. Paris. Tom. IV. p. 391. et Lambecium Commentar. de Bibl. Caesar. l. 2. p. 128. 129. 131. 134. In Anglicis vero Academiis Baccalariatus vel Doctoratus gradus non obtinent, ut refert Ioh. Fortescutus de Laudibus LL. Angl. c. 50. etc. De origine vocis variant Eruditi: Cuiacius ad l. 2. de Feud. tit. 17. a Buccellartis veterum dictos vult Baccalarios; Alciatus a Bacca Laurea, ad l. 5. de verbor. signif. Rhenanus a Bacillis. Vide infra ubi de Bacillariis; Loiseus de Ordinib. c. 6. num. 49. et 50. Baccellarios, a vocibus Gallicis, bas eschelon dictos scripsit, quod Militaris eiusmodi ordo infimus esset. Quod etymon quamvis paucis atrideat: certum tamen, hactenus fere receptam fuisse Claudii Falceti, Viri in Antiqq. Gall. versatissimi, sententiam Baccellarios nempe, seu les Baccheliers,appellatos quasi bas Chevaliers, quod Militibus Banneretis dignitate inferiores essent, iisque ultro cederent, adeo ut in consessibus publicis vel in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis seders fas erat, quod non licebat Scutiferis, quamtumlibet natalium splendore conspicivis, quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad A. C. 1378. ubi narrat, ut Carolus V. Franciae Rex Carolum IV. Imperatorem et Regem Rom. filium eius, in aula sua conviviô exceperit, apud Car. du Fresne. Ita apud Longobardos consuetudinem fuisse, scribit Paulus Warnefridus l. 1. c. 23. ut Regis cum patre filius non pranderet, nisi prius a Rege gentis externae arma sumpsisset: quod etiam in more fuisse apud Aragonios, testatur Eximinus Petri Salanova Iustitia Aragonum l. de Privilegiis Baronum et Ricorum hominum. Accedit Falceti sententiae, prae aliis, Andr. Favinus: quam, utreliquas quoque, pluribus expendit eruditus Seldenus Tract. de Titulis Honorarius Part. 2. c. 3. §. 24. quem vide, ut et, de Baccalariis inprimis Academicis, Caes. Egassium Bulaeum Tom. 1. de Acad. Paris. p. 670. de quo honoris gradu, Sigismundus Baro Herberstenius quid senserit, ex tabula liquet promotionem eius in Baccalaureum repraesentante, cui haec verba suâ inscripsit manu: sunt qui abhorrent et verecundantur nomine Baccalaureatos appellari. Ego verô gaudeo et glorior. Promotus sum Viennae 1502. apud Cl. Spenerum, qui addit: Quam optandum esset, multis Illustribus eundem de studiis et in Doctores suos sensum esse ac animum! forie melius cum publicis commodis ageretur, Artis Herald. Parte 2. l. 1. c. 37. §. 19. Fuit autem Sigismundus is Legatione ad M. Moscoviae Ducem, quam ipse in literas retulit, celeberrimus, et Maximiliano I. Carolo V. ac Ferdinando I. Imperatorib. magni habitus. Car. du Fresne Baccellariorum originem non absque ratione, a priscis illis Baccellariis deducit, de quibus primô locô egimus: qui, cum Baccellarias, praedia sic nuncupata, tenerent et excolerent, liberae quidem ac ingenuae conditionis homines, Baronibus tamen inferiores erant, vide ipsum in Glossar. hac de re erudite disserentem; ut et de Baccellariis Militaribus, quos ad Academicorum discrimen Bacelieri d'arme vocat Ioh. Villaneus l. 6. c. 91. et l. 7. c. 85. Dissertationem eius ad Ioinvillam, ubi de Bannerettis. Adde, quae diximus in voce Bacalarius, ut et infra aliquid voce Pennones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.